dummies
 

Suchen und Finden

Titel

Autor/Verlag

Inhaltsverzeichnis

Nur ebooks mit Firmenlizenz anzeigen:

 

CSEL 95/1 Augustinus - Enarrationes in Psalmos 101-150 Pars1: Enarrationes in Psalmos 101-109

Franco Gori

 

Verlag Österreichische Akademie der Wissenschaften Verlag, 2011

ISBN 9783700171232 , 348 Seiten

Format PDF, OL

Kopierschutz Wasserzeichen

Geräte

39,00 EUR


 

IN PSALMUM CI (S. 26-27)

SERMO I habitus pridie quam sermo CI,2 (cf. CI,2,1) probabiliter circa a. 404-405

(1.) Ecce unus pauper orat, et non orat in silentio. Licet cc ergo audire eum et videre quisnam sit, ne forte ille sit de quo dicit apostolus: qui propter vos pauper factus est, cum dives esset, ut illius paupertate vos ditaremini. Si ergo ipse est, quomodo pauper? Nam quomodo dives, quis non videt? Unde enim homines sunt 5 divites?

Puto auro, argento, familia, terra; sed omnia per ipsum facta sunt. Quid ergo illo ditius, per quem factae sunt divitiae, etiam illae quae non sunt verae divitiae? Per illum enim et illae divitiae: ingenium, memoria, vita, ipsius corporis sanitas, sensus conformatioque membrorum; etenim cum haec salva sunt, et 10 pauperes divites sunt. Per illum et illae maiores divitiae: fides, pietas, iustitia, caritas, castitas, mores boni. Nemo enim et hos habet, nisi per eum qui iustificat impium. Ecce quam dives.

Quis enim dives, qui habet quod vult alio faciente, an qui facit quod mi vult et alio habente? Puto quia ditior ille qui fecit quod habes, 15 quia quod ille habet, tu non habes. Ecce quam dives. In hoc tam v. 10 divite unde agnituri sumus haec verba: CINEREM SICUT PANEM MANDUCAVI, ET POTUM MEUM CUM FLETU MISCEBAM? Hucne illae tantae divitiae pervenerunt? Multum illud excelsum, multum hoc abiectum. Quid faciemus? Quemadmodum ista ima illis summis contemperabimus? Nimis ab invicem longe sunt. Nondum agnosco istum pauperem; alius est fortasse, sed adhuc quaeramus.

Unde enim nobis non videtur ipse? Mirum si interrogas et non expavescis divitias: In principio erat verbum, et verbum erat apud deum, et deus erat verbum; hoc erat in principio apud deum. 25 Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Qui ista dixit, cum diceret, dives erat; quanto magis ille de quo dicebat: In principio erat verbum, et non qualecumque verbum, sed verbum deus; et non ubicumque, sed apud deum; et non vacans, sed omnia per ipsum facta sunt! Cinerem sicut panem manducavit, et potum 30 suum cum fletu commiscuit? Metuendum est ne tantis divitiis nostra paupertas faciat iniuriam.