dummies
 

Suchen und Finden

Titel

Autor/Verlag

Inhaltsverzeichnis

Nur ebooks mit Firmenlizenz anzeigen:

 

CSEL 93/1 B Augustinus - Enarrationes in Psalmos 1-50 Pars 1B: Enarrationes in Psalmos 18-32 (Sermones)

Clemens Weidmann

 

Verlag Österreichische Akademie der Wissenschaften Verlag, 2011

ISBN 9783700171249 , 313 Seiten

Format PDF, OL

Kopierschutz Wasserzeichen

Geräte

31,00 EUR


 

IN PSALMUM XXI (S. 48-49)

1.) Quod taceri deus noluit per scripturas suas, nec a nobis tacendum est, et a vobis audiendum. Passio domini sicut scimus semel facta est (semel enim Christus mortuus est, iustus pro iniustis, et scimus et certum habemus et fide immobili retinemus, quia Christus surgens a mortuis iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur; verba ista apostoli sunt); tamen ne oblivisca- mur quod semel factum est, in memoria nostra omni anno fit. Quoties pascha celebratur, numquid toties Christus moritur?

Sed tamen anniversaria recordatio quasi repraesentat quod olim factum est, et sic nos facit moveri tamquam videamus dominum in cruce pendentem, non tamen irridentes, sed credentes. Pendens enim in ligno irrisus est, sedens in caelo adoratur. An forte adhuc irridetur, et iam non est irascendum Iudaeis, quia vel morientem deriserunt, non regnantem? et quis est qui Christum adhuc irrideat? Utinam unus esset, utinam duo, utinam numerari possent! Tota palea areae ipsius irridet eum, et gemit triticum irrideri dominum. Hoc volo gemere vobiscum. Tempus est enim lugendi. Passio domini celebratur.

Tempus gemendi est, tempus flendi, tempus confitendi et deprecandi. Et quis nostrum idoneus ad effundendas lacrimas pro dignitate doloris tanti? Si quomodo ait propheta: Quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum? – si vere fons lacrimarum esset in oculis nostris, nec ipse sufficeret. Irrideri Christum in re aperta, in ea re ubi nemo potest dicere: ‘Non intellexi’! Possidenti enim universum orbem terrarum pars offertur, et dicitur sedenti ad dexteram patris: ‘Ecce quod hic habes’; et pro tota terra ostenditur illi sola Africa. (2.) Verba quae modo audivimus, fratres, ubi ponimus?

Si possent de lacrimis scribi! Quae fuit mulier quae intravit cum unguento? cuius typum portabat? nonne ecclesiae? cuius figura erat illud unguentum? nonne odoris boni, de quo dicit apostolus: Christi bonus odor sumus in omni loco? Ipsius enim ecclesiae insi- nuabat personam et apostolus; et quod dixit sumus, fidelibus dixit. Et quid dixit? Christi bonus odor sumus in omni loco. In omni loco dixit Paulus Christi bonum odorem esse omnes fideles, et contradicitur et dicitur: ‘Africa sola bene olet, totus mundus putet.’ Christi bonus odor sumus in omni loco, quis dicit?